in illo tempore abiit Iesus sabbato per sata discipuli
autem eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducare
Pharisaei autem videntes dixerunt ei ecce discipuli tui
faciunt quod non licet eis facere sabbatis
at ille dixit eis non legistis quid fecerit David quando
esuriit et qui cum eo erant
quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis
comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant
nisi solis sacerdotibus
aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo
sabbatum violant et sine crimine sunt
dico autem vobis quia templo maior est hic
si autem sciretis quid est misericordiam volo et non
sacrificium numquam condemnassetis innocentes
dominus est enim Filius hominis etiam sabbati
et cum inde transisset venit in synagogam eorum
et ecce homo manum habens aridam et interrogabant eum
dicentes si licet sabbatis curare ut accusarent eum
ipse autem dixit illis quis erit ex vobis homo qui habeat
ovem unam et si ceciderit haec sabbatis in foveam nonne tenebit
et levabit eam
quanto magis melior est homo ove itaque licet sabbatis
benefacere
tunc ait homini extende manum tuam et extendit et
restituta est sanitati sicut altera
exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum
quomodo eum perderent
Iesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi
et curavit eos omnes
et praecepit eis ne manifestum eum facerent
ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam
dicentem
ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene
placuit animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium
gentibus nuntiabit
non contendet neque clamabit neque audiet aliquis in
plateis vocem eius
harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non
extinguet donec eiciat ad victoriam iudicium
et in nomine eius gentes sperabunt
tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus et
curavit eum ita ut loqueretur et videret
et stupebant omnes turbae et dicebant numquid hic est
Filius David
Pharisaei autem audientes dixerunt hic non eicit daemones
nisi in Beelzebub principe daemoniorum
Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis omne
regnum divisum contra se desolatur et omnis civitas vel domus
divisa contra se non stabit
et si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est
quomodo ergo stabit regnum eius
et si ego in Beelzebub eicio daemones filii vestri in quo
eiciunt ideo ipsi iudices erunt vestri
si autem ego in Spiritu Dei eicio daemones igitur pervenit
in vos regnum Dei
aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et
vasa eius diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum
illius diripiat
qui non est mecum contra me est et qui non congregat mecum
spargit
ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur
hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur
et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis
remittetur ei qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non
remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro
aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite
arborem malam et fructum eius malum siquidem ex fructu arbor
agnoscitur
progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis
mali ex abundantia enim cordis os loquitur
bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de
malo thesauro profert mala
dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti
fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii
ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis
condemnaberis
tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis
dicentes magister volumus a te signum videre
qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum
quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae
sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et
tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terrae tribus
diebus et tribus noctibus
viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et
condemnabunt eam quia paenitentiam egerunt in praedicatione
Ionae et ecce plus quam Iona hic
regina austri surget in iudicio cum generatione ista et
condemnabit eam quia venit a finibus terrae audire sapientiam
Salomonis et ecce plus quam Salomon hic
cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per
loca arida quaerens requiem et non invenit
tunc dicit revertar in domum meam unde exivi et veniens
invenit vacantem scopis mundatam et ornatam
tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum
nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima
hominis illius peiora prioribus sic erit et generationi huic
pessimae
adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres
stabant foris quaerentes loqui ei
dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris
stant quaerentes te
at ipse respondens dicenti sibi ait quae est mater mea et
qui sunt fratres mei
et extendens manum in discipulos suos dixit ecce mater mea
et fratres mei
quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis
est ipse meus et frater et soror et mater est